monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 7 > sectio 33 > habCod.Guelf.34Weiss..238 > bnf5226.327 > csg457.9 > sectio 8 > sectio 18 > sectio 6 > csg457.27 > sectio 24 > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 36
Novimus namque quod mulier quae fluxum patiebatur sanguinis, post tergum Domini humiliter veniens, vestimenti eius fimbriam tetigit, atque ab ea statim sua infirmitas recessit . Si ergo in fluxu sanguinis posita, laudabiliter potuit Domini vestimentum tangere, cur quae menstruam sanguinis patitur, ei non liceat Domini ecclesiam intrare?